Логотип Мысленного древа

МЫСЛЕННОЕ ДРЕВО

Мы делаем Украину – українською!

НАУКА

ОБРАЗО
ВАНИЕ

ЛИТЕРА
ТУРА

Письмо на сайт
Версия для печати
Лента новостей (RSS)
Наука / Исторические источники / Трактат о двух Сарматиях / Tractatus de duabus… / Tractatus secundus libri secundi

Tractatus de duabus Sarmatiis, Asiana et Europiana, et de contentis in eis

Tractatus secundus libri secundi

Mathias de Miechow

Capitulum primum. De Moskouia.

Moskouia est regio longissima latissimaque. Nam a Smolensko usque ad Mockwam civitatem sunt centum miliaria, a Moskwa ad Volochda centum miliaria, et Volochda est pro[с. 189]vincia, et fluvius per ipsam labens eodem nomine vocatur; a Volochda ad Vsczuga centum miliaria, ab Vsczuga ad Viatka [Изд. 1517 и 1518 гг.: Viathka] centum miliaria, et ista quadringenta miliaria sunt de regione Moskouiae, er sermo per totum est Rutenicus seu Slauonicus. Ultra praedicta a Viatka ad regionem Permska centum miliaria, inde ad terram Vahulczka triginta miliaria et haec cum Scythia confinat. Et istae provinciae subiectae sunt duci Moskouiae additisque terris ad septemtnonem et orientem ab eodem duce Moskouiae possessis, Iuhra et Corela, quae sunt in Scythia, erunt quingenta miliaria Germanica magna; verum Moskouitae non per miliaria nostra computant, sed per verst et verst est quinta pars miliaris Germanici. Numerant itaque a civitate Moskwa ad Vlodimiriam civitatem decemseptem miliaria Germanica, abinde ad Vsczuh quingenta verst, iterum ab Vsczuh ad Iuhram quingenta verst.

Intra Moskouiam autem sunt multi ducatus. Est ducatus seu teira Moskouiae, de qua triginta milia pugnatorum nobilium ad bellum eggrediuntur, agrestium vero sexaginta milia. Est et ducatus seu terra Twerczka, de qua quadraginta milia armatorum nobilium dumtaxat ad bellum prodeunt. In hoc ducatu capitalis civitas Twerd nuncupatur et est civitas grandis lignea, de lignis edificata. In ea sunt ecclesiae ligneae centum et sexaginta, castrum etiam ligneum est et sunt in ipso novem oracula seu ecclesiae. Principalis est sancti Saluatoris et illa dumtaxat est murata. Sub hac civitate et castro amplissimus fluvius Volha labitur. Ducatus Chelmski, de quo septem milia pugnatorum exeunt, ducatus Zubczowski, de quo quatuor milia armatorum, ducatus Klinski [Изд. 1521 г.: Glinski], de quo duo milia bellatorum prodeunt, ad terram Twerdensem annumerantur. Item ducatus Kubensis triginta miliaria in longum continens, ducatus Iaroslauiensis quadraginta miliaria de terra habens, ducatus Szuheisiensis viginti miliaria teirae habens, ducatus Szachouiensis triginta miliaria in longum conunens, omnes sunt in miliariis Moskouiae in longum computatis. Insuper ducatus Rzezensis, de quo quindecim milia boiarorum seu nobilium armatorum evadunt et fluvius nominatissimus Tanais de ipso oritur. Item ducatus Susdalorum et plures ei adiacentes desolati et destructi sunt per Thartaros. Est et terra Thartarorum, [с. 190]Kozanska horda nominata, triginta milia pugnatorum producens, principi Moskouiae subiecta in campis [Изд. 1521 г.: отсутствует] iuxta castrum Kozan, quod dux Moskouiae possidet et alluitur magno flumine Volha, degens.

Moskwa est civitas principalis satis magna, bis maior, quam Florentia Tusciae, aut bis maior, quam Praga, Bohemiae urbs: Praga dico, quae extat et quam tu vidisti, non Praga, quam quidam novus historicus ficte astruit longissimam trium dierum itinere civitatem, quod fabula est. Verum Moskwa lignea est, non murata, plurimas habens plateas, et ubi una platea finitur, altera non statim incipit, sed campus mediat. Inter domos quoque sepes mediant, ita ut domus subinvicem non cohereant. Nobilium domus sunt maiores, plebeorum vero humiles. Fluit per medium civitatis et sub castro ipsius fluvius eiusdem nominis cum civitate, Moskwa appellatus, et est tantus, quantus Multaua in Praga aut Arnus in Florentia-Castrum autem, quod est in medio civitatis in plano, est castrum bonum, muratum, tantae amplitudinis, ut Buda in Hungaria, habet tria propugnacula et cum his turres magnae simul computatae sunt decem et septem, tegulis latericiis tectae, sed unus murus. In eo castro ecclesiae sunt sedecim; tres muratae, scilicet sanctae Mariae, sancti Michaelis et sancti Nicolai, reliquae sunt de ligno. Palacium ducis in praefato castro est muratum adinstar Italicum, novum, non amplum nec magnum; tres curiae nobilium sunt muratae, aliae domus ligno constructae, stubae omnes nigrae.

Aliae civitates Moskorum sunt minores et castra minora omnia de lignis fabrefacta.

Praeterea terra Moskouiae plana est, boscis ac silvis aquis quoque fluminibus, piscibus et feris, quemadmodum Lithuania, refferta, sed frigidior et septemtrionalior, unde pecudes et pecora parva sunt et mutila absque cornibus quasi semper propter frigus, homines vero procerae, altae et robustae staturae sunt. Bibunt aquam, medonem et kwassecz, id est fermentatos liquores. Arant et sulcant ligno sine ferramento et arpicant frondibus arborum supra seminata equis tractis; raroque propter intensa et longa gelua segetes m aturescunt, ideo messis et sectis frugibus in stubis desicant, maturant et triturant.

[с. 191]Saepenumero autem utuntur calefacientibus aromatibus, saepe et sublimatis de aromatihus de melle vel alio calefactorio, ita ut et de avena aquam ardentem sive sublimatum faciant et bibant ad effugandum et repellendum algoiem et frigus, aliter ex frigore congeiarent. Carent vino et oleo et, ne ebriarentur, princeps terrae prohibet, ne medo aut liquor inebrians in aliqua domo reperiatur sub privatione vitae, nisi bis aut ter in anno ex admissione principis.

Monetam habent argenteam puri argenti, dzingis nominatam, maiorem et minorem, formae oblongae quadrangularem non orbicularem, non politam nec bene planatam. Estque terra dives argento et custodia undique clausa, ut nedum servi et captivi, sed et liberi indigenae et advenae exire absque litteris ducis nequeant. Et haec hactenus.

Flumina in Moskouia sunt plurima, aliqua autem maiora scitu digna enumerabo. Tanais, nominatissimus fluvius, a Thartaris et Moskouitis Don nuncupatus, fontes et originem habet in Moskouia, proprie in ducatu Rzezensi, consurgit de terra plana, sterili, limosa, paludinosa et nemorosa, cumque ad orientem solis processisset usque ad metas Scythiae et Thartariae, declinat ad meridiem et perveniens ad Paludes Meotidas illic hostia tenet et ingreditur. Est tantus Tanais, quantum dicerem triplatum Tiberim post Romam in mare Tyrennum decurrentem, aut quantum Danubium in duplo circa Budam. Et doctrina astrologorum tenet, quod Tanais sit eius longitudinis, cuius Nilus, fluvius Aegypti, puta circa sexaginta gradus longitudinis, et sicut Nilus a meridie ad mare Alexandriae descendit, sie Tanais a septemtrione in Meotidas et mare Ponti defluit. Nec piget repetere, quod supra dixi, alia magna flumina ex Moskouia esse orta, videlicet Dzwina, Volha et Dinepr seu Boristenes. Et cum Moskouia sit regio plana, non montosa, praedicta flumina in distantia non valde longinqua a se invicem ex terra plana, nemorosa et paludinosa oriuntur. Maximusque fluminum ille Volha, in Thartarico dictus Edel, tendens in septemtrionem procedit ducentis miliariis usque ad Nizni Nowygrod [Изд. 1517 и 1518 гг.: Nisni Nouigrod], quod sonat Inferius Nouum Castrum, et est terra Moskouiae, et illic accurrit et coniungitur magnus fluvius ex media Moskouia precedens, Occa cognominatus. Deinde octuaginta miliariis [с. 192]Germanicis Volha sub castrum Kosan, quod dux Moskouiae possidet, tandem sub castrum Sarai, quod Thartari tenent, fluit. Deinceps versus meridiem viginti quinque fluminibus, tantis, ut est Tyberis in Roma, et in aliis multo maioribus influit in mare Euxinum.

Accipiat itaque Reverentia Tua et contra omnes adversantes tueatur et dicat, quod praelibata flumina non de montibus nec de radicibus montium, quoniam ibi montes sunt nulli, oriuntur et fluunt.

Accipiat secundo, quod montes Hyperborei et Riphei, de quibus emanasse ista flumina ab aliquibus fabulose scripta suut, nec in Moskouia neque in aliis partibus septemtrionis sunt. Recteque dicetur confictos fore et nusquam existere, nisi forte in libro scripti aut picti et non in terra reperiri affirmarentur.

Accipiat tercio, quod in dominio Moskorum, quemadmodum et in terris Thurcorum, homines de loco in locum et de territorio in territorium ad incolendum transferuntur et alii pro his commutatim mittuntur et locantur.

Accipiat quarto in Moskouia unam linguam et unum sermonem fore, scilicet Rutenicum seu Slauonicum in omnibus satrapiis et principatibus, sicque etiam Ohulci et qui in Viatka degunt Ruteni sunt et Rutenicum loquuntur, unamque sectam et religionem instar Graecorum tenent, omnesque wladicae, id est episcopi, qui plurimi sunt, patriarchae Constantinopolitano subsunt et confirmationem ab ipso postulantes obedientiam promittunt. Praeter Thartaros Kosanenses, qui ducem Moskorum recognoscentes Machometum una cum Sarracenis venerantur et linguagium Thartaricum loquuntur. Etiam praeter alienigenas ad septemtrionem in Scythia commorantes, qui sermone et linguis propriis loquuntur et idola colunt, prout in sequenti capitulo dicetur.

Accipiat quinto, quod post terram Viatka nuncupatam in Scythiam penetrando iacet magnum idolum Zlota baba, quod lnterpretatum sonat aurea anus seu vetula, quod gentes vicinае colunt et venerantur, nec aliquis in proximo gradiens aut feras agitando et in venatione sectando vacuus et sine oblatione pertransit, quinimo si munus nobile deest, pellem aut saltern de veste extractum pilum in offertorium idolo proicit et inclinando se cum reverentia pertransit.

Сapitulum secundum. De regionibus Scythiae: Perm, Baskird, Iuhra et Corela per ducem Moskouiae subiugatis.

[с. 193]Post Moskouiam sunt gentes et regiones inter septemtrionem et orientem in fine Asiae septemtrionalis, quae proprie Scythia dicitur, principi Moskouiae subiectae, per Iwan, ducem Moskouiae, principaliter subiugatae, scilicet Perm, Baskird, Cziremissa, luhra, Corela. Perm monosyllabum est: inde terra Permska bissyllabe — Permska pronunciando. Et fuit regio idola colens, quam Iwan, dux Moskorum, citra annos viginti baptisma percipere coegit more Rutenorum seu Graecorum et posuit eis wladicam, id est episcopum, nomine Stephanum, quem barbari post discessum ducis vivum excoriaverunt et necaverunt. Reversusque dux afflixit eos et alium denuo praesulem constituit, sub quo, tanquam novi christicolae, Rutenorum scisma et ritum profitentes permanent. Aliae vero regiones praeexpressae in infidelitate et idolatria persistunt, colunt solem, lunam, stellas, bestias silvarum et quod eis occurrit; habent propria linguagia et idiomata. In terra Permska proprium idioma, in terra Baskirdorum proprium, in Iuhra proprium et in Corela etiam proprium.

In his regionibus non arant, non seminant, panes non habent nec pecunias; feris silvarum, quae apud eos abundant, vescuntur et non nisi aquam bibunt. Morantur in densis silvis, in tuguriis ex virgultis factis. Et quia silvae illas terras contexerunt, homines silvestres et ferinos effecerunt: sunt velut bestiae rationem non utentes, vestimenta de lana non habent, pellibus teguntur rude et grosse consuentes varias pelles insimul, ex lupo, cervo, urso, sabellis et scismis et caeteris, prout fors obtulerit. Et quia ipsorum terrae mineras non noverunt, pro omagio duci Moskouiae mineras non pendunt, sed pelles animalium silvestrium, quibus abundant. Proximiores oceano septemtrionis, ut Iuhri et Goreli, piscantur et capiunt balenas seu vitulos et canes marines, quos ipsi vorvol appellant, et ex cute eorum parant redas, bursas et caletas, [Изд. 1517 и 1518 гг.: kaletas] axungiam autem pro impinguatione servant et vendunt.

[с. 194]In luhra et Corela sunt aliqui montes fnediocris tumoris, non altissimae elevationis, prout quidam putaverunt et scripserunt. Supra montes autem oceani, qui mediocres sunt per totum septemtrionem oceano adiacentes, scandunt ex mari pisces morss nuncupati dente sese supra montem continendo, fricando et ascensum promovendo. Dumque ad summitatem montis pervenerint, ad ulteriora gressum promovendo ad alteram partem montium volutando decidunt. Hos illae gentes colligendo dentes eorum, satis magnos, latos et albos, pondere gravissimos capiunt et Moskouitis pendunt atque vendunt. Moskouitae vero his utuntur, ad Thartariam quoque et Thurciam mittunt ad parandum manubria gladiorum, framearum et cultrorum, quoniam gravitate sui maiorem ac fortiorem impressionem impegunt et praebent impellentibus, laborantibus, preliantibus et occidentibus.

Et memineris, quod supra dixi, hanc esse illam Iuhram regionem Scythiae, de qua egressi sunt Iuhri, a posterioribus Hugni et Hungari dicti, qui ad mare Euxinum ascendentes [Изд. 1517 и 1518 гг.: quiad ad Gothiam ascendenies] vehementer multiplicati transierunt maxima flumina circa Paludes Meotidas intraveruntque Pannoniam et secundo regressu eam occupaveruut, possederunt et in hanc diem tenent. Suntque eiusdem sermonis et loquelae precisae, nisi quod addiderunt nostri Hungari aliqua vocabula ex Slauonico idiomate earum rerum, quae in Scythia et Iuhra non reperiuntur. Verum in Pannonia Iuhri sunt christicolae, in Iuhra vero patres eorum idolatrae: politioresque et cultiores sunt Hungari in Pannonia, omnibus deliciis pleni (quamvis in toto ferocitatem nondum deposuerunt), quam Iuhri septemtrionalissimi in Iuhra, qui in toto silvestres sunt, bestiales et in frigidissima regione miserrime degentes.

Insuper memineris in his regionibus Scythiae ad oceanum septemtrionis non esse magna cacumina montium [Изд. 1517 и 1518 гг.: flumina], sed esse quasdam rupes et montes mediocris molis et non excellentissimae celsitudinis inaccessibilesque, velut aliqui historia antiquiores protulerunt et scripserunt. Potius itaque secundum experientiam dixissent de nemoribus et densis silvis eos exivisse, quam de inaccessibilibus montibus.[с. 195]

Опубликовано: Матвей Меховский Трактат о двух Сарматиях. – М.-Лг.: 1936 г., с. 188-195.

Предыдущий раздел | Содержание | Следующий раздел

Понравилась страница? Помогите развитию нашего сайта!

© 1999 – 2018 Группа «Мысленного древа», авторы статей

Перепечатка статей с сайта приветствуется при условии
ссылки (гиперссылки) на наш сайт

Сайт живет на

Число загрузок : 1893

Модифицировано : 18.08.2012

Если вы заметили ошибку набора
на этой странице, выделите
её мышкой и нажмите Ctrl+Enter.