Логотип Мысленного древа

МЫСЛЕННОЕ ДРЕВО

Мы делаем Украину – українською!

НАУКА

ОБРАЗО
ВАНИЕ

ЛИТЕРА
ТУРА

Письмо на сайт
Версия для печати
Лента новостей (RSS)
Наука / Исторические источники / Трактат о двух Сарматиях / Tractatus de duabus… / Spectabili ас famoso domino Ioanni Haller

Tractatus de duabus Sarmatiis, Asiana et Europiana, et de contentis in eis

Spectabili ас famoso domino Ioanni Haller

Mathias de Miechow

viro consulari Cracouiensi,

Mathias de Miechuow, artium et medicinae doctor,

salutem dicit.

Spectabilis ac industriose domine Ioannes !

In collatione nuper habita interrogantibus aliquibus de accidentibus et contingentiis septemtrionalium post Sarmatias sitorum locorum subortae sunt opiniones et allegationes priscorum historicorum, Herodoti Halicarnasei, Solini — De rnemorabilibus mundi, Pomponii Melae, Plinii et caeterorum veteranorum scriptorum, qui varia protulerunt illarum regionum velut somniando accidentia, quae experientia quottidiananulla penitus reperit nullaque in rei veritate approbat aut videt. Et ideo te certiorem de hoc reddendo aliqua eorum conscribo breviuscule in hunc, qui sequitur, modum.

In regionibus septemtrionalibus multum et prope oceano septemtrionis adiacentibus longissimi sunt dies in aestate et noctes brevissimae et fere nullae. Sol girat super emisperium et in occasu parumper et prope nihil absconditur et occidit. Itaque lucem non subducit legere aut laborare volentibus; et quanto magis prope solsticium aestivale girat, tanto magis continuis diebus lucet, solusque ipse sol splendet omnibus stellis occultatis et non apparentibus. Nam a die sanctorum Philipi et Iacobi, quae est prima mensis maii, usque ad Iacobi apostoli in calce mensis iulii stellae non apparent, et ex adverso, circa solsticium hiemale noctes sunt profundissimae et caligine mersae, dies vero prope nulli, vixque, quando nubilositas non impedit, sol ad unam horam comparet et lucet et is iuxta terram repere videtur et altius a terra non surgit. Propter quod in terris illis omnia ad lucernas et ignes circa solsticium hiemis peragunt et in provinciis christianorum Filandia, Gotthia et Noruegia divina oificia, missas sic et vesperas ad candelas decantant et perficiunt.

[с. 196]Exinde corollarie elicitur, quod septemtrionalissimae regiones Perm, Iuhra et Ciremissa, Suecia, Filandia et Noruegia intensissimo frigore premuntur: nisi pellibus et foderatis ac subductis vestibus ignibusque, stubis ac specubus subterraneis foverentur, a frigore consumerentur et perirent.

Exinde corollarie sacundo accipitur, quod in illis regionibus non sunt vites, ficus et caeterae arbores fructusque delectabiles, quinimo nec fructus agrestes et silvestres visuntur, poma dico, pira et reliqua agrestia, in campis nostris germinantia.

Ex praemissis et tercio corollarie apparet, quod hiems illarmu provinciarum a Kalendis septembris ut saepe incipit et non resolvuntur nivesusque ad primam maii vel circa.

Et scias, quod praefati historici dixerunt in illis regionibus pennas in aere continuo pendere aspicientibus, quoniam, inquiunt, pruinae et nives in similitudine pennarum continuo et semper ibi descendunt et opplent contuentem, ut perspici non possit longius. Quod non esse verum experientia docet. Non enim semper illic ningit: dico non semper, sed interdum nives descendentes, sicut in caeteris regionibus, videntur, quamquam in comparatione aliarum regionum illic frequentius.

Nota hie miraculum de nivibus. Reffert quidam historicus vetustissimus, scriptor adventus Hungarorum, quod Iuhri seu Hungari referebant se vidisse idolum glaciale in finibus Albae Russiae transeuntes de Iuhra ad Paludes Meotidas. Asserit siquidem, quod in die nativitatis Christi descendit grando glacialis et confecit imaginem virginis tenentis infantem coronatum, et imago infantis pedetentim defluebat et minorabatur, donec die circumcisionis Iesu Christi tota resoluta est. Imago vero virginis, quia glacialis videbatur, ignibus adunatis per accolas resolvi procurabatur, sed ignis penitus nihil de ea resolvit. Hanc imaginem est videre in metis regio nis dictae Viatka post Moskouiam et vocatur usque in hanc diem aurea vetula, alias Zlota baba, quemadmodum in Sarmatiaram descriptione olim dixi. Tu autem considera et iudica.

Praeterea praenominati historici affirmant, quod in terris septemtrionis ultra Sarmatias et Scythiam sit aurum et argentum copiosum, quod effodere et rapere prohibent griffes, sed te reddo certiorem, quod utrumque fabula est. Nam nee griffes naque aurum aut aliud metallum illic reperitur, nisi forsan [с. 197]diceres in Suetia olim cuprum fuisse, nunquam tamen eiusdem bonitatis et copiae, sicut in Pannonia et superiori Almania circa Swotz.

Amplius plures antiqui historici presumptuose scripserant in huiuscemodis longissimis provinciis septemtrionis esse homines monoculos, bicipites, duo capita habentes, alios monopedes, nonnullos canicephalos, id est canina capita habentes, et alios transformari in lupos. Quod in toto experientia approbante confictum est et fabulosum.

Sed ne taceam praetereundo vera contingentia illarum regionum. Accipe, quod in illis regionibus sunt plurimae illusiones malignorum spirituum, quemadmodum Hali Rodham super .II. Quadrupertiti Ptolomei scripsit et Conciliator differentia 67 confirmavit experientiaque quottidiana docet. Verba Hali Rodham: Hermes dixit in .LI. latitudinis, quod in fine septemtrionis et meridiei morantur spiritus maligni et diaboli et bestiae ledentes homines; et infra: et intrant in eos tales, quasi ipsi sunt, sicut turelli Curasmini, et caeteri tales ex his, qui morantur sub septem stellis, quae dictae sunt currus. Haec ille.

Ex hoc intellige primo experientia docente, quod in regionibus ad oceanum septemtrionis positis exurgunt clamores spirituum malignorum super transeuntes viam terrefacientes eos, praecipue versus occasum solis et occidente sole et magis circa nemora, circa silvas et lacus et inter colles et silvas. Et in terris christianorum in Noruegia, Suetia et Filandia solent opponere et ante se faciunt signum crucis, et ilia vox demonum elongatur, et secundo se signantibus iterum remotior et submissior clamor auditur, sic tercio et quarto crucis signum opponentibus voces et clamores elongatissimae et parumper audibiles elabuntur et cessant.

Item in praefatis regionibus, quando hospites in hostiariam et aliquam tabernam venturi sunt, tota nocte praecedente in illa domo fiunt pulsationes, strepitus, praeparationes et deportationes vasorum in celariis et habitaculis domus. Homines autem talis domus propter asuefactionem parum curant de illis fragoribns et deportationibus. Amplius turelli et larvae demonum deiiciunt dormientes de scamnis, alios de habitatione extrahunt et deportant, praecipue inebriatos et sensualiter viventes. [с. 198]Praeterea circa aquas et navigationes ex suggestione spirituum incolae, praesertim tabernatores et molendinatores, vendunt precio ventum et pacatum transitum per aquas, tribus, quatuor vel sex diebus, quibus sit tranquillitas navigantibus, donec emti dies expirabunt.

Et cum haec vera sint, experientia duce, septemtrionalissimi tamen ad nostras regiones ascendentes nolunt fateri eorum contingentias assiduas. Putant siquidem eis ignominiam et derisionem exinde oriri. Sed quod natura ingessit, difficile est negare, durum enim est contra ordinem mundi calcitrare.

Accipe et cognosce etiam, quod illae terrae in aestate sunt humidae, lubricae et lutosae, ut habitatores vehiculis et trabibilibus super terram utantur saepius, quam plaustris aut quadrigis.

Cracouiae apud dominum loannem Haller. 1521. [с. 199]

Опубликовано: Матвей Меховский Трактат о двух Сарматиях. – М.-Лг.: 1936 г., с. 195-198.

Предыдущий раздел | Содержание | Следующий раздел

Понравилась страница? Помогите развитию нашего сайта!

© 1999 – 2018 Группа «Мысленного древа», авторы статей

Перепечатка статей с сайта приветствуется при условии
ссылки (гиперссылки) на наш сайт

Сайт живет на

Число загрузок : 1623

Модифицировано : 18.08.2012

Если вы заметили ошибку набора
на этой странице, выделите
её мышкой и нажмите Ctrl+Enter.