Логотип Мысленного древа

МЫСЛЕННОЕ ДРЕВО

Мы делаем Украину – українською!

НАУКА

ОБРАЗО
ВАНИЕ

ЛИТЕРА
ТУРА

Письмо на сайт
Версия для печати
Лента новостей (RSS)
Наука / Исторические источники / Трактат о двух Сарматиях / Tractatus de duabus… / Libri primi. Tractatus tertius. De successiva…

Tractatus de duabus Sarmatiis, Asiana et Europiana, et de contentis in eis

Libri primi. Tractatus tertius. De successiva Thartarorum per familias propagatione

Mathias de Miechow

Capitulum primum. De Thurcis.

In praecedenti tractatu disgressivo diximus de quibusdam nationibus ante adventum Thartarorum Sarmatiam Asianam seu Scythiam per tempora et tempora inhabitantibus, scilicet de Amazonibus, de Scythis, de Gotthis et Iuhris seu Hugnis. Con[с. 165]sequenter dicemus de validis gentibus ex Thartaris Czahadaiensibus originaliter disseminatis, quales sunt Thurci, Vlani seu Thartari Przekopenses et Thartari Kosanenses, item Thartari Nohaienses, et primo de Thurcis pauca dicamus.

Post adventum Thartarorum ex oriente in terram Gotthorum, quam ipsi Czahadaiensem vocant, anno quasi nonagesimo, quidam miles magni Cham nomine Othumannus [Изд. 1517 и 1518 гг.: Otumanus], sortis humilis et fortuna tunc obscurus, viribus tamen corporis robustus et audax, propter certas, ut ei videbatur, iniurias, e Thartaris in quadraginta equis secedens coepit occulte in Capadocia montes et aditus oportunos occupare et ex oportunitate loci et temporis praedas agere. Ad quem plurimi grassatores, ut fit in huiusce genere hominum confluxerunt et coaluerunt vehementer, ita ut, quod prius occultis insidiis egit, palam et pari Marte tunc coepit oppida, civitates et gentes invadere et occupare. Et quia non reperit resistentes, ipse celer, manu audax et dexteritate fortunatus, per terrores, cominationes et per aliquarum civitatum direptiones occupavit et possedit Capadociam, Pontum, Bithiniam, Asiam Minorem, Pamphiliam et Ciliciam. Itaque ex ipso familia Othumanorum sive Thurcorum originem duxit, quia ab aquilone pandetur omne malum super universam terram.

Quod autem Thurci propago et soboles sit Thartarorum, idemtitas morum, loquaelae et pugnandi demonstrat. Nam habitum modumque equitandi et curte insedendi, sagittis quoque et arcubus pugnandi eundem habuerunt et nunc ut plures habent cum Thartaris. Sermonem etiam et linguagium Thartarorum connatum habent: non differt loquaela Thartarus et Thurcus nisi modice, velut exemplariter diceretur, sicut Italus et Hispanus vel Polonus et Bohemus.

Othumano ex humanis rapto filius eius Archanes [Ibid.: Arcanes] secundus rex Thurcorum succesit, audacia et ambitione patri haud absimilis, sed disciplina rei familiaris longe peritior. Quo factum est, ut dominium et imperium a patre coeptum suapte industria auxerit et conservavertt. Deinde tertius rex subsecutus est, filius Archanis, nomine Ammurates. Hie Graecis dissentientibus, et imperatore Trapesuntino et Constantino de imperio certantibus [с. 166]in adiutorium per Trapasuntinum imperatorem precio evocatus et in Traciam per Hellespontum traiectus, vafer et astutus eventum belli prorogavit atque protraxit, donec Graecis viribus et diviciis fractis et enervatis occasione habita in eos arma vertit et Traciam occupavit. Eo defuncto Pesaites quartus rex, filius eius [В изд. 1517 и 1518 гг. eius нет] surrexit, qui rerum [Изд. 1517 г. ошибочно rеx] maximarum cupidus Macedoniam, Tessaliam, Phocidem, Boetiam, Atticam sui iuris effecit Bulgarosque et Illiricos assiduis excursionibis debilitavit et suburbia egregie urbis Constantmopolitane spoliavit [В изд, 1521 г. нет] et civitatem obsidione atque fame intantum excruciavit, ut imperator Constantinopolitanus ad Italiam et Galliam auxilium mendicaturus profectus sit. Sed deo disponente Temir Kutlu, magnus Cham Thartarorum, quem historici Temerlanem dixerunt, affligendo et, tanquam fulgur, Asiam pertranseundo incidit in Pesaitem, praeparatum et occurentem ei. Quem profligavit et captivatum catenis aureis alligavit et abduxit brevique dimisit, qui paulo post obiit. Post hunc quintus rex, Alpinus appellatus, regnavit. Adversus istum Sigismundus, Hungariae et Bohemiae rex ac Romanorum imperator, copiosum duxit exercitum collatisque signis tumultuose fusus castra reliquit et parvo navigio vix per Danubium turpem sibi invenit salutem. Amplius, sextus in ordine rex Thurcorum, Machumetes tributa gravia imposuit excursionibusque fines sui imperii dilatavit. Praeterea sublato Machumete morte filius euis Ammurates secundus regnavit. Hic Tessalonicam, urbem illustrem evertit, Cyprum et Etholiam subegit, Tribalos, Illiricos et Hungaros vastavit; Vladislaum, Poloniae et Hungariae regem, inprimis feliciter pugnantem, ultimo congressu ad lacum Varnensem Ioanne Huniad cum Hungaris e proelio secendentibus superavit et misere cum suis occidit Elatusque victoria Peloponesum vi cepit et muros Isthmi [Изд. 1517 и 1521 гг. ошибочно — Isсhini] Corinthiaci funditus delevit. Vita denique functus Machumetem filium, octavum regem, reliquit, qui Constantinopolim anno Christi millesimo quadringentesimo quinquagesimo tertio die ultimo maii post obsidionis quartum et quinquagesimum diem summa vi et extrema oppugnatione cepit. Peram subinde, opulentissimum oppidum per deditionem demolitis muris accepit Bulgariaque et Rascia potitus Smyderow, magnificum castrum [с. 167]Rasciae, supra Danubium situm, adeptus est et ex eo Dalmaciam et Croaciam in solitudinem redegit, Stiriam quoque et Austriam penetravit. Deinde Nigropontum sub Venetis expugnavit, Theodosiam, nunc Caffam nuncupatam, in Thaurica insula Ianuensium coloniam, una cum praefata insula expugnavit et comprehendit binosque principes de castro Mankup, ut fertur, postremas Gotthorum reliquias, gladio percussit et Mendligeri, imperatorem Thartarorum in praedicta Chersoneso Thaurica, sui iuris fecit. Moldauiam et Valachiam vastavit et cum Venetis sedecim annis continuus pugnavit. Cum Husacassan, rege Persarum, similiter continuum bellum gessit, saepe victus, nonnunquam et ipse victor fuit. Obiit prima die maii anno domini millesimo quadringentesimo octuagesimo primo, in Constantinopoli sepultus. Pro ipso Thurci Baissetum, filium eius, ad imperium assumpserunt, Zeliabus vero, minor natu filius Machumeti, indignatus ad Soldanum Aegypti recurrens et exercitum comparans cum Baisseto infeliciter pugnavit et ad Rodienses fugit. Quern magister ordinis Rodiensis captivum in Franciam misit et postea Alexandro papae .VI. obtulit. Carolus [Изд. 1517 и 1518 гг. ошибочно Ludovicus] autem, rex Galliarum, ad Apuliam consequendam per Romam transiens, Zeliabum a domino papa per contractum accepit et inter eundum veneno an fatiga itineris, incertum est, extinxit. Expugnavit autem Baissetus, nonus rex Thurcorum, Kiliam et Album Castrum in Moldauia, Modon quoque insulam et urbem eiusdem nominis sub Venetis vi et obsidione conquisivit. Cum Sophi, rege Persarum, saepe pugnavit et quasi semper succubuit. Dum autem senuisset, et filius ipsius Selimszabeg [Изд. 1521 г.: Selimbasseg], quem nostri homines Selembeg vocant, imperium sub eo arripuit, et Baissetus ad insulam, in qua nutritus erat, deductus brevi occubuit. Decimus rex Thurcorum, Zelembeg modernus, surrepto imperio fratres suos necavit et extinxit. Deinde minax christianis, praecipue Pannoniae bellum inferre proposuit. Deus autem ompipotens excelso suo iudicio adversus eum Sophi, regem Persarum, concitavit et aliquot praeliis conflictum superare concessit. Postea Selinus, qui et Selembeg, Siriam expugnavit et Aegyptum ingressus Alkair, maximam urbem, apprehendit et Soldanum, dominum Aegypti, occidit [Только в изд. 1521 г].

[с. 168]Tribus autem imperatoribus postremo dictis Constantinopolis sedes imperii, quondam secunda Roma dicta, domicilium assiduum factum est, ita ut a circumsitis incolis, praesertim a Slauis, non Bisancium пес Constantinopolis, sed Czarzow dom [Так в изд. 1517 и 1518 гг., в изд. 1521 г.: Czarzuow dom], id est domus caesaris diceretur. Et est Constantinopolis triquetrae figurae duobus angulis mari adiacens, tercio campos prospectans. Eius ambitus decem octo miliaria Italica continet. Non habet grandia palatia, nisi termas et scholas philosophancium magnifice noviter constructas, templum vero sancti Sophiae, hoc est sapientiae dei, qui est Christus, vera sophia patris, egregie olim edificatum per Machumetem, imperatorem secundum Thurcorum, deiectum est et stabulum ferarum factum. Roma vero Italiae — rotundae figurae, ambitu murorum triginta duo miliaria continet, fere duplo ambitum Constantinopolis excedens et habet septem colles et palatia praeciosa.

Capitulum secundum. De familia Thartarorum Vlanorum sive Przekopensium.

Altera soboles et geneologia ex Thartaris Zauolhensibus derivata est Thartarorum Vlanorum, ab Vlano, invasore insulae Thauricae cognominata. Vlan puella est et virgo, et quia Vlanus de virgine vel puella genitus est sine legitimo thoro, Vlanus nuncupatus est suisque posteris in Chersoneso Thauricano nomen indidit. Etiam virgines impregnari et concipere absque viro apud Machometistas nullum miraculum est, cum apud ipsos hoc saepius contingat et praedicetur.

Est autem Thauricana insula inter Paludes Meotidas longitudinis viginti quattuor miliarium, latitudinis vero quindecim miliarium. Habet tres civitates, Solat, Kirkel et Caffam, et duo castra Mankup et Azow. Solat Thartari appellant Chrim et caesarem Przekopensem exinde Chrimensem imperatorem vocant; et civitas illa domus exiles habet et est deserta pro maiori parte. Alia civitas minor est Kirkel et supra eam in rupe alta est castrum ex lignis et argilla erectum. In hac rupe, ut fertur, draco commorabatur et trucidabat homines et iumenta, propter quem incolae fugientes habitationes propinquas vacuas relique[с. 169]runt. Et quia Graeci ac Italici insulam inhabitantes gloriosam dei genitricem Mariam praecati sunt, ut eos a dracone liberaret, viderunt successu temporis candelam ardentem intra rupem, inciderunt ergo et secuerunt gradus ascendendi in rupe et pervenientes ad candelam ardentem, imaginem sanctissime genitricis Mariae conspexerunt, coram qua lumen arsit, draconemque desubtus per medium ruptum iacentem. Egerunt itaque gracias de tam miranda liberatione et draconem in frusta sectum proiecerunt extra rupem. Et quia incolae glorificantes beatam virginem ad imaginem eius ascendebant veneratum, Acigeri, caesar Przekopensium, contra fratres suos pugnans, exemplo eorum motus supplicavit beatae virgini Mariae, ut eum adiuvaret, votum vovens, quod virginem benedictam remuneraret. Nam Machometici venerantur beatam Mariam, profitentes eam virginem absque thoro virili magnum prophetam Iesum benedictum concepisse et peperisse. Cumque adiutus superaret suos emulos, binos equos, quos habuit meliores, vendidit et exinde cera emta maxima duo lumina sive candelas fecit et ante imaginem coram ardere quotannis iussit, quod in hanc usque diem per subsequentes imperatores continuatur. Tercia civitas est urbs Theodosia, nunc Caffa dicta, quam expugnavit sub Ianuensibus Machumetes secundus imperator Thurcorum, castrum vero Mankup, quod est versus occasum a Caffa, praefatus Thurcus Machumetes vi accipiens binos fratres principes et dominos castr Mankup (ut dicitur reliquias ultimas Gotthorum) gladio occidit Azow quoque castrum, circa hostia fluvii Tanais situm, incastellavit, et Thurci usque nunc tenent.

Thartari vero Vlani ab ingressu insulae in campestribus eius, ut est innata consuetude Thartarorum, degunt, et extra insulam idem campestria Sarmatiae Europianae iuxta Paludes Meotidas et mare Ponti usque ad Album Castrum occupando possident. Ingressumque in insulam seu introitum ad occasum solis fecerunt aggerem de terra longitudinis unius miliaris in modum pontis sternentes, rude tamen et semiplene, ita ut aquae maris in aliquibus locis aggerem pertranseant. Insula ergo antiquitus Thaurica dicebatur, nunc vero Przekop, quod sonat fossatum, quoniam aquae circumdederunt eam et protegunt, tanquam fossata aquis plena civitates. Sed haec hactenus.

Videamus deinceps geneologiam. Post Vlanum in Thaurica regnavit Tachtamis czar, qui una cum Vitoldo, duce Lithuarriae, [с. 170]contra fratrem suum Temir Kutlu czar, imperatorem Zauolhensem, pugnavit et superatus est. Ex Tachtamis czar filius eius Szidachmet czar regnare voluit, sed Adzikerei [Изд. 1517 и 1518 гг.: Acikerei] czar expulit eum et ipsemet pro eo regnavit. Szidachmet autem pro auxilio in Lithuaniam perrexit et captivatus per Lithuanos cum uxore et filiis in castro Kowno incarceratus est, ibi cum coniuge et filiis mortuus in diebus Kazimiri tercii, regis Poloniae et magni ducis Lithuaniae. Defuncto Adzikerei czar, quia septem filios reliquerat, senior filius, Haider nominatus, obtinuit imperium. Mendligeri vero, unus ex praefatis filiis, ad imperatorem Thurcorum confugit et accepto subsidio et uxore a Thurco dispersit et eiecit Haider et Iamurci cum aliis fratribus. Hii ad Iwan Vasilowicz, Moskouiae ducem, fugerunt, qui suscepit eos et ducaturn Kosanesem eis donavit. Ex Mendligeri czar novem filii nati sunt: primus Machmet Kerei, alter Achmet Kerei, tercius Machmut Kerei, quartus Bethi Kerei (et est submersus, dum praedam ageret per fluvium in Valachia anno domini millesimo quingentesimo decimo), quintus Burnas Kerei, sextus Mubarek Kerei, septimus Sadech Kerei, octavi et noni nomina non teneo. Nunc pro patre suo regnat Machmet Kerei czar.

Et scias, quod, licet Thartari Przekopenses magis civiles mitioresque ratione aurae sexti climatis, quod inhabitant, deberent esse, tamen поп deseruerunt priscam suam rapacitatem et ferinam crudelitatem, sicut bestiales, qui campos et silvas inhabitant et non civitates nec villas. Invadunt enim singulis annis, vastant et depraedantur Russiam, Lithuaniam, Valachiam, Poloniam et quandoque Moskouiam.

Capitulum tercium. De Thartaris Kosanensibus et Thartaris Nahaiensibus.

Tercia horda Thartarorum Kosanensium nuncupata est sic a castro Kosan supra flumen Volhae circa metas Moskouiae situm, penes quod commorantur. Et exiverunt de principali horda omnium Thartarorum, videlicet de Thartaris Czahadaiensibus sive Zauolhensibus, sicuti et caeteri Thartari omnes. Habet autem praedicta Kosanensis horda quasi duodecim milia pugnatorum, in necessitate autem, quando advocant alios Thar[с. 171]taros, ad triginta milia bellatorum constituunt. Istorum principes et facta eorum geneologiaque non scribuntur, quoniam omagiales sunt ducis Moskouiae et pendent ex arbitrio eius in vivendo, in bellando et duces sibi eligendo. Iccirco, quod de Moskorum principe dicetur, de ipsis poterit accipi et adaptari.

Quarta horda recens et nova, ultimo ex Thartaris Zauolhensibus orta est Occassorum sive Thartarorum Nahaiensium. Nam postquam Occass, insighis servus et miles magni Cham, habens triginta filios, occisus est, filii secesserunt a capitali horda Zauolhensium et iuxta castrum Sarai degere coeperunt ante hunc annum Christi millesimum quingentesimum decimum septimum circiter septuaginta annis vel paulo minus, subitoque in immensum creverunt, intantum ut hac tempestate numerosissima et maxima surrexit horda ipsorum. Isti sunt septemtrionaliores et frigidiores omnium Thartarorum, Moskouiae a parte orientali adiacentes et saepenumero eam invadentes atque spoliantes. Dominantur inter eos filii et nepotes Occass, non habent peccuniam nec monetam, sed res pro rebus vendunt, puta pro servis, pro filiis, pro pecoribus et iumentis. [с. 172]

Опубликовано: Матвей Меховский Трактат о двух Сарматиях. – М.-Лг.: 1936 г., с. 164-172.

Предыдущий раздел | Содержание | Следующий раздел

Понравилась страница? Помогите развитию нашего сайта!

© 1999 – 2018 Группа «Мысленного древа», авторы статей

Перепечатка статей с сайта приветствуется при условии
ссылки (гиперссылки) на наш сайт

Сайт живет на

Число загрузок : 1959

Модифицировано : 18.08.2012

Если вы заметили ошибку набора
на этой странице, выделите
её мышкой и нажмите Ctrl+Enter.